Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 93
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/93/

EXERCITATIO XIII

Adversus Protagoram probat Deum non

esse auctorem peccati.

 

Impios atque sacrilegos hos Atheorum

tumultus et fremitus nihili facientes

Christianorum animi, in schola Spiritus enutriti,

asserunt orbem a Deo regi et temperari;

scelerum tamen et vitiorum auctorem

Deum non agnoscunt.

Prima conclusionis pars non indiget nostra

probatione. Genuina Protagorae confessio

sufficit: «Si Deus ‑ inquit ‑ non est, unde igitur

bona?».

Secunda vero pars probatur ex multis.

Primo. Secundum Protagoram bona omnia

a Deo emanant; nulla igitur mala. Consequentia

probatur quia, cum haec duo ex diametro

sibi opponantur, diversum agnoscant

auctorem necesse est, quare asserere bona

et mala a Deo provenire non minus absurdum

duco quam dicere dulce et amarum

ex eodem fonte profluere.

Secundo. Deus est summum ens et bonum

igitur, quippe ex Aristotele haec duo convertuntur.

A summo autem bono non provenit

malum, nec enim id habet, si summum

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES